“Nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate naturae, sive voluntarie agat, propriam similitudinem explicare, unde fit, quod omne agens, in quantum huiusmodi, delectatur; quia, quum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequiturde necessitate delectatio... Nihil igitur agit, nisi tale existens, quale patiens fieri debet...”
Source: Wikiquote